Tuesday, November 8, 2011

Can You Name This Story?


Not my translation but I couldn't help but post it. Who doesn't love these characters?
Pluebat, pluebat et pluebat sed aqua ad domum eius pervenire non valebat. Iucundissimum erat in valles despicere et aquam circa se videre, sed imber torrentis modo effundebatur, ut ipse totum fere per tempus domi se contineret et de rebus cogitaret. Singulis diebus mane cum umbella exibat et surculum in terram infodebat apud marginem aquae et omnibus subsequentibus diebus mane exibat et surculum videre nequibat, itaque alterum quidem surculum inserebat apud marginem aquae et postea domum ibat et singulis diebus iter usque ad aquam brevius erat, quam pridie. Quinto die mane aquam circumundique vidit et intellexit se primum in vita in insula vera esse. Quod propemodo mirabile erat.

No comments:

Post a Comment